Rozmiar: 15909 bajtów

- 11 -

1272. August. 20.

In nomine domini amen. Quoniam labilis est memoria hominum, et quia tractus futurj temporis negocia rite terminata facit irrita frequenter et in oblivionem deducit perpetuam, necesse est ea que geruntur ab hominibus, scripti et testium memorie commendare. Nos igitur Thedricus advocatus de Glubchiz totaque eiusdem Civitatis Communitas, Notum facimus universis presentibus ac posteris quod Hizentrudis relicta Conradi quondam Iudicis in villa de Macheovkcr et liberi eorundem, filius videlicet eorum et tres filie, coram nobis constituti Iuri quod in eadem villa de Macheovker racione villicationis asserebant se habere vel habere poterant, quam villicationem . . abbas Monasterij de Wladislauia quod super fluvium Rudam scitum est Cysterciensis ordinis Wratislauiensis dyocesis, vice ac nomine Monasterij ac Conventus sui erga eundem Conradum cum adhuc plenus diebus esset, libere emit cum omni Iure suo, cum agris silicet, Taberna, decima, censu, tercia parte iudicialis pene, alijs proventibus et attinencijs omnibus ad ipsam attinentibus, pro bono pacis consilioque proborum virorum morosa prius super hoc deliberacione habita, nemine eos opprimente, voluntate spontanea renunciaverunt coram nobis, Cedentes liti et actioni quam movere intendebant vel movere poterant in abbatem et conventum dicti Monasterij, necnon et super requisicione proprietatis villicationis eiusdem, sibi omnibusque suis successoribus in quacunque cognacionis linea eis attineant, perpetuum imposuerunt silencium. Item protestamur in scriptis, quod Luprandus filius dicti Conradi ex prima uxore, constitutus coram nobis bono pacis consilioque proborum virorum, non . . . . . . . . . . . ab aliquo, voluntate libera, Iuri quod habere se dicebat vel habere poterat super proprietate dicte villicationis ville de Macheovker renunciavit integraliter, cedens liti et actioni quam movere intendebat vel movere poterat, in . . Abbatem et Conventum dicti Monasterij, et super requisicione proprietatis villicacionis prenotate sibi suisque liberis et successoribus omnibus in quacunque propinquitatis cognacionisve linea sibi attineant, perpetua clausula contradicit accessum. Hoc autem instrumentum ut perpetue firmitatis robur obtineat et ut ratum inconcussumque permaneat, sigillorum nostrorum munimine fecimus roborarj. Datum et actum Glubchiz anno dominice incarnationis M°.CC°.Lxx°. Secundo, xiij°. kal. Septembris. Nomina autem testium ibidem presentium sunt hec: Helyas plebanus ecclesie de Glubchiz, Hartmundus, Hermannus, Thilo, Rudgerus, Bartholdus, Hermannus, Cives et Iurati dicte civitatis de Glubchiz; Lupoldus vice Iudex in Macheovker, Geradus, Michael, Rudgerus, Martinus, Iurati eiusdem ville; Zauicius Iudex de Dobroslauiz, Clemens, Dobrong, Milong, Miroslaus et Paulus, homines et Iurati eiusdem ville.

Das beschadigte Siegel des Vogts zeigt einen dreieckten Schild mit 3 Bootshaken (?) und der Umschrift . . . . . VM . ADVO . . . . . . . . . Das Siegel der Stadt ist ganz zerbrochen.
Auf der Rückseite der Urkunde steht: de machekir, und von spaterer Hand: Super iudicium in Matiskirch.


Codex Diplomaticus Silesiae, hrsg vom Vereine für Geschichte und Alterthum Schlesiens, Bd 2, Urkunden der Klöster Rauden und Himmelwitz, der Dominicaner und Dominicanerinnen in der Stadt Ratibor. Hrsg von dr. W. Wattenbach, Breslau 1859.



Zamknij dokument


Rozmiar: 16572 bajtów